[83] EPISTOLA LXXXIII.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA.

Leoardiam.

S.D.

Ex tuo responso maxime illud exspectavi, quae fama de AGGAEO esset in Frisia. Verisimile est enim fixurum sedes donec VIGLIUS vivit, ne mortuo veniat in oblivionem. Quod certe novum non est illis quibus datur periodus suas fortunae. Si esset apud suos prodesset haud dubie multis bonis homo jam multo rerum usu maturus. Literae tuae hoc nomine sunt minus acceptae, quod nobis multarum rerum avidis parum satisfacit brevitas; ego contra opinor nauseam moveo prolixitate. Nos hic antiquum obtinebimus donec meliora. Videmus enim futurum, ut in aestatem omnia exasperentur bello. Lantgravius novos clam habet delectus. Concilium Tridentinum IX. Novembr. absolutum excommunicavit Cardinalem Borbonium Condetianum, qui uxore ducta mutavit habitum, ille contra protestatus retinet neroos Cardinalitios, hoc est, Abbatiam Corbeiensem & reliqua. XXIV. Novembris Amiraldus ingressus est Parisios cum magno praedio urbs attonita. Curia auxerat & Regi satellitium. Cardinalis Guisianus urbe cedere, nec expectare tantam audaciam. Collocutus tamen Regi satisfecit, ac dimissa praesidia; ipse ad defensionem a Guisiacis non recipitur, quod dicant e carcere dicere oportere reos capitis. Arreptus interim a populo Dominus de Bovilli erat submergendus, nisi ex palatio fuisset subventum. Comestabilis gravissime fuit acceptus a Legato Hispanico, quod non aliter ita tuisset de rebellibus. Ille medium se etiamnum gerit, cupiens componere dissidentes. Eodem tempore inter primarium Parlementum & Legatum Venetum pene cum pugna tumultuatum. Anglus Legatus adhuc tenetur in Gal. captivus. Ferdinandus dicitur resignare velle imperium. Hoc certum, quod filioli Maximiliani Regis Mediolanum pervenerint, ituri in Hispanias ad avunculum. Hispano & Gallo indictum colloquium Niceae in Sabaudia. Pontifex aderit. Blandiuntur Germanis permissione conjugii sacrificolis, & synaxi •δισειδει• qua illecebra si avertissent illos a Gallorum confoederatione, aut commisissent inter se, bone DEUS, quam horrendam faciem rerum videremus in Gallia. Etiam in Italia spectant omnia ad rebellionem; nec Romae quidquam tutum. Per totum tractum Reni videntur ignes sub vesperam. Laboratur ubique peste. Vale mi TIARA. Saluta amicos. XVIII. Ianu. MDLXIV.